SUINFURTUM

SUINFURTUM
SUINFURTUM
oppid. Imperiale in umbilico Franciae Orientalis a Suevorum traiectu, cum sub Tiberio Imperatore in Rhaetiam tranfierunt, quasi Schwabefurt dictum. Olim sub Marchionibus, quorum prim us Bertholdus Hennebergensis Comes ab Ottone III. Marchio creatus est: post cuius obitum civitas ad Ottonem, qui Marthio seu Burggravius de Suinfurt appellatus est, pervenit, reversa exin ad Hennebergenses. Postea Wurceburgensis Praesul
Hennebergensem Comitem eo compulit, ut ius in civitatem er parte sibi cederet, A. C. 1254. Alii referunt, A. C. 1300. ab Alberto Imperatore arcem cum Civitate, et A. C. 1310. ab Henrico VII. Imperatore, Berchtoldo Comiti Hennebergico eam oppignoratam esse: Civitatem autem postea se ipsam redemisse, sicque Impetio rursus accessisse. Bicipitis aquilae gaudet insignibus. Pluca vide apud Limnaeum Enucl. l. 4. c. 54. et Cl. Ottonem ICtum Notis ad B. Rhenanum Rer. Germ. l. 3. p. 430.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”